Pages

Monday, April 22, 2013

Si Mythum Renarrares Quid Mythum Elegeris?

Mythum Echo et Narcissus mihi renarrare placet. Hic mythos pars Metamorphosis ab Ovid est. In aetatem Augusti scriptus est. Vox pulchra ab Herá furiosa et implacata est maladicta. Juvenis bellus in vanitate suá narcet. Lectiones bonae vitae hic sint; consequentiae mentiendi et sibi dedendum et tota vanitas.

~Magistra Jones

Si mythum renarrarem, mythum Ariadnes et Thesei renarrarem. Argumentum hae fabulae humanum et flexaminum est, et nonnulla potestas symbolica habet (funiculus et labyrintha, intellectus et virtus Ariadnes, virtus Thesei sed desertio). Ariadne, regis filia, femina intelligens in mundo virorum bellatorum, tam prudens et tam ardens -- quae persona alicui auctori! Amor autem Dionysii mihi non placet; ad hanc fabulam non pertinet. Tragoedia splendida est, et scaena ultima est Ariadne, pulchra et fidelis, sed sola, spectans navem Thesei cum velis nigris.

- Aurelia

Sunday, April 14, 2013

Quis est auctor linguae Latinae praepositus quem legisti?

Auctor a me praepositus est aut Cicero aut Baeda. Cicero eligo, quod dominus linguae Latinae et sculptor verborum est; Baeda, quod historiae suae iucundae sunt et saepe flexaminae, et propter sinceram pietatem suma. Uter (inter Baedam Ciceronemque) praepono? Nunc 'Baedam' dico, quod eo nunc studeo, sed difficilis est eligere inter duos tam magnos et tam dissimiles.

- Aurelia

Quis liber optimum locum habet?

Societas Lucens (The Shining Company), per Rosamariam Sutcliff, locum mirabiliter descriptum habet. Locum ejus, quod est Britannia septentrionalis in "Aetatibus Obscuris," permultas laminas civitatis illorum dierum (laminam Celticam, laminam Saxonam et Germanicam, laminam Romanam, usque ad laminam Graecam) evocat. Descriptiones et translationes (metaphors) prospectuum et personae imaginem vividam in mente lectoris construent. (Liber totus excellens est!)

- Aurelia

Est difficilis optare modo unum librum cum loco optime. Uvae Irae, quamvis non magnopere jucundum, locum optime depinxit. Idus Martii, ab Thornton Wilder, etiam est bonus in Romá. Ego adhoc video viae regionis in Eboraco Novo cum viris gestante pileis nigris et longis barbis in Lectus. Paene sentire possum tundra frigida in partibus septentrionalibus Alaskae in Julia Luporum.

Ad me, autem, optime sunt L. I. Wilder's Parva Domus Series. Illa remanet vivida XL anni postea. Parva domus in Wisconsin; familia tum moveret ad Minnesotam; labor gravis in campo cum animalibus et domo parva tament commoda; periculum tempestatis aut maxima frigida aut aestu; metus et periculum Indicum; magna felicitas in messe; aliquis dolor; omnino ... optime!

- Magistra Jones